912. [Vers. 16.] "Et misit sedens super nube falcem super terram, et demessa est terra." Quod significet collectionem bonorum, et separationem illorum a malis, et quod sic devastata sit ecclesia, constat ex significatione "sedentis super nube", quod sit Dominus quoad Verbum, quod est Divinum Verum, ex quo, et secundum cujus receptionem, fit judicium; ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29, 304, 417 [a] , 697, 741 [b-d] , 752, 876); et ex significatione "demessae terrae", quod sit quod devastata sit ecclesia: per "messem" enim significatur ultimus status ecclesiae, ut mox supra (n. 911) ostensum est; quare per quod "terra demessa sit", significatur quod non ecclesia, seu quod illa devastata sit, ex causa quia non bonum et inde verum amplius, quod significatur per "frumentum messis." Dicitur hic quod "a sedente super nube demessa sit terra", sed intelligitur quod ab homine; ut multis aliis in locis, quod tribuatur Domino devastatio, cum tamen illa fit ab homine; homo enim ex prima sua idea, secundum quam Verbum est in sensu litterae, non videt aliter.
[2] Quod separatio bonorum et malorum, dum instabat ultimum judicium, ita facta sit, constare potest ex illis quae supra de hac re dicta sunt; nempe, quod dum boni ab illis separati sunt, illi qui interius mali fuerunt, sed exterius potuerunt moralem vitam sicut Christianam agere, et sibi ideo tanquam caelos in mundo spirituum fecerunt, tunc rupto vinculo cum bonis venerint in sua mala, quae interius recondita fovebant; inde erat quod ecclesia, quae solum in externis constabat, apud illos devastata 1 sit: nam quod moralem vitam sicut Christianam in externis potuerint agere, fuit unice ex conjunctione illorum cum bonis, et ex occlusione interiorum quae voluntatis interea. Sed de hac re videantur quae in opusculo De Ultimo Judicio dicta sunt, tum quae supra aliquibus in locis, et quae infra in Appendice in specie dicentur; nam haec nisi in sua serie exposita fuerint, non possunt in intellectum cadere, nisi obscure.
Voetnoten:
1. The editors made a correction or note here.