Stap 350

Studie

     

Titus 1

1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est

2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :

3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :

4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.

5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,

6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :

11 quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.

15 Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Titus 2

1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :

2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :

3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :

4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

Titus 3

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :

2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.

10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.