I ad Timotheum 1

Estude

   

1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,

2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,

4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

8 Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur :

9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.

12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

16 Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :

20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.