2188. Vers. 9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio. ‘Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’ significat rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit: ‘et dixit, Ecce in tentorio’ significat quod in sancto.