Шаг 295

Учиться

     

Marcus 6

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :

2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?

3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.

4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :

6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,

9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :

11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :

13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.

15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.

20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :

22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :

23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :

27 sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,

28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.

31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.

32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.

34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.

35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :

36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.

40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :

52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.

53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :

55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Marcus 7

1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :

7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

16 Si quis habet aures audiendi, audiat.

17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :

19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.

30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :

34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.

36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :

37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.