Lucas 1

Studie

   

1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :

2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :

3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :

10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :

14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :

15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :

16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :

17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.

20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.

21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :

24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :

25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,

27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.

29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :

32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,

33 et regni ejus non erit finis.

34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?

35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :

40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :

42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?

44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.

46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :

66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.

   
Scroll to see more.