Steg _9713

Studie

     

Psalmi 105:34-48

34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis ;

35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;

36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.

37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.

38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus ;

39 et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis.

40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.

41 Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

42 Et tribulaverunt eos inimici eorum ; et humiliati sunt sub manibus eorum ;

43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo ; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.

45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ ;

46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.

47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus ; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.

48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat ! fiat !

Psalmi 106:1-38

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos, in mendicitate et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ; et omnis sapientia eorum devorata est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.

32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;

34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis ;

37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.