1
In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
2
quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
3
Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4
Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5
Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
6
Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
7
Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.
8
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9
Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
10
In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
11
Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.