3640. Inferna, quae perplura sunt, etiam constantem situm habent, adeo ut ex solo situ sciri possit quaenam et qualia sunt; cum situ illorum similiter se habet; omnia infra hominem sunt in planis quaquaversum sub plantis; quidam inde apparent quoque supra caput et alibi sparsim, sed non est quod ibi situm habeant, 1 nam est phantasia persuasiva quae illudit et mentitur situm.
Mga talababa:
1. The Manuscript has sed