8055. ‘Quam juravit patribus tuis ad dandum tibi’: quod significet quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero, constat ex significatione ‘jurare’ cum a Jehovah, quod sit confirmatio a Divino irrevocabilis, n. 2842, 3375; inde ‘jurare ad dandum’ est promissio; et ex significatione ‘patrum’ quod sint qui in bono et vero, per ‘patres’ enim, cum de Ecclesia agitur, significantur antiqui, 1 seu Antiquae Ecclesiae, quae in bono et vero, n. 6050, 6075, 6589, 6876, 6884, 2 7649.
脚注:
1. qui
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.