Coronis #1

Ngu Emanuel Swedenborg
Yiya esigabeni / 60  
  

1. CORONIS SEU APPENDIX

Ad Veram Christianam Religionem.

De tribus illis, nimirum de Consummatione Saeculi, de Adventu Domini, deque Nova Ecclesia, in ultimo capite operis Vera Christiana Religio nuncupati, actum est. Quod Continuatio de illis sequatur, est causa quia nemo hactenus novit quid Consummatio Saeculi, cur secundus Adventus Domini, et quod Nova Ecclesia ventura sit; et tamen de his tribus in Verbo, tam Prophetico quam Apostolico, et plene in Apocalypsi, agitur. Quod de illis tribus in Verbo Prophetico Veteris Testamenti agatur, patuit mihi dum datum est illud per sensum spiritualem enucleare; similiter quod in Prophetico Novi Testamenti, quod vocatur Apocalypsis: quod etiam in Verbo Evangelico et Apostolico, ex sequentibus patebit. Inde consequitur quod absque cognitione de Consummatione Saeculi, de secundo Adventu Domini, et de Nova Ecclesia, Verbum sit quasi occlusum: nec aliud quam cognitiones illud recludunt; hae sunt sicut claves, qui januam aperiunt ac intromittunt. Quando hoc fit cum Verbo, tunc in conspectum venient thesauri qui inibi sicut in fundo maris huc usque latuerunt; funditus enim in Verbo non sunt nisi quam thesauraria. In Appendice seu Continuatione hac, progressurus sum similiter ut in ipso opere, per praemissa Summaria, quae erunt confirmanda ex Scriptura et illustranda ex ratione.

Yiya esigabeni / 60