Doctrina Novae Hierosolymae de Fide #1

Ngu Emanuel Swedenborg

Funda lesi Sigaba

Yiya esigabeni / 72  
  

1. DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE.

(I.) QUOD FIDES SIT AGNITIO INTERNA VERI.

Per Fidem hodie non aliud intelligitur, quam cogitatio quod ita sit quia ecclesia docet, et quia non patet coram intellectu; dicitur enim, "Crede et non dubita." Si respondetur, "Hoc non comprehendo," dicitur quod ideo credendum sit. Quare hodierna fides est fides ignoti, et vocari potest fides caeca: et quia est dictamen alterius in altero, est fides historica. Quod haec non fides spiritualis sit, videbitur in sequentibus.

Yiya esigabeni / 72