चरण 268

पढाई करना

     

Hoschea 4

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

Hoschea 5

1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

2 Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum.

3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël.

4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5 Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua : ruet etiam Judas cum eis.

6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis.

7 In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt : nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israël ostendi fidem.

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes.

12 Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem : et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

Hoschea 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.

10 In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

Hoschea 7

1 Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ : coram facie mea factæ sunt.

3 In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

5 Dies regis nostri : cœperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus.

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamat in eis ad me.

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.

13 Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me.

15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.

16 Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.

Hoschea 8

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

Hoschea 9

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.