1935. ‘Dixit angelus Jehovae’: quod significet Interioris Hominis Domini responsum, constat ex significatione ‘angeli Jehovae’ quod sit interior cogitatio Domini, de qua supra n. 1925; et quia est cogitatio, etiam est responsum. Interior cogitatio Domini fuit ex affectione veri intellectualis, et haec affectio ex Ipso Divino Bono; talis cogitatio, ut prius dictum, nusquam apud aliquem hominem est nec esse potest:
apud hominem 1 etiam est interior cogitatio quae influit per internum ejus hominem in interiorem rationalem a Domino, apud eos qui conscientiam habent, quod constare potest ex eo quod animadvertere possint malum et falsum quod in externo suo homine, quod pugnat contra bonum et verum in interiore; 2 at haec cogitatio est multo inferior, non comparanda ullo modo cum Domini, quae fuit ex affectione veri intellectualis, 3 fuit et Ipsius propria: qui autem conscientiam non habent, interiorem cogitationem non habere possunt, quare nec apud eos ulla pugna est; causa est quia rationale eorum unum et idem agit cum sensuali corporeo; et tametsi apud eos quoque 4 continue influit bonum et verum a Domino, usque illud non appercipiunt quia ilico id exstinguunt et suffocant, inde est quod 5 nec credant aliquod verum fidei.
Bilješke:
1. The Manuscript has quoque
2. et, in the First Latin Edition.
3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
4. continuo, in the First Latin Edition.
5. The Manuscript has non