Gradus 177

Study

     

Psalmi 72:21-28

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ;

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?

26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

Psalmi 73

1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.

3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto !

4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa ;

5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

6 exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.

7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9 Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.

10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

12 Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.

15 Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

16 Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

18 Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

21 Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Psalmi 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.

8 Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.

11 Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.

Psalmi 75:1-8

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.