Gradus 182

Study

     

Psalmi 86

1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Psalmi 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me ?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :

18 circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalmi 88:1-38

1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.

2 Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.

4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David, servo meo :

5 usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei ?

8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10 Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

12 Tui sunt cæli, et tua est terra ; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;

13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.

14 Tuum brachium cum potentia ; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

15 Justitia et judicium præparatio sedis tuæ ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

16 Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt ;

17 et in nomine tuo exsultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur.

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.

20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente ; et exaltavi electum de plebe mea.

21 Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.

28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.

29 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.

31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;

32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :

33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;

34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.

35 Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :

37 Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38 et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.