Gradus 183

Study

     

Psalmi 88:39-53

39 Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.

40 Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.

41 Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.

42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.

43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.

44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

46 Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.

47 Usquequo, Domine, avertis in finem : exardescet sicut ignis ira tua ?

48 Memorare quæ mea substantia ; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?

50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?

51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium ;

52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat !

Psalmi 89

1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

3 Ne avertas hominem in humilitatem ; et dixisti : Convertimini, filii hominum.

4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte ;

5 quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.

6 Mane sicut herba transeat ; Mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.

7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt ; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem iræ tuæ,

12 et præ timore tuo iram tuam dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos ; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Psalmi 90:1-13

1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.

2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.

3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

5 Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;

6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.

7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.

8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.