Gradus 337

Study

     

1 Corinthios 12:12-31

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :

23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,

25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?

30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?

31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

1 Corinthios 13

1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.

2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,

5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :

7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.

9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.

1 Corinthios 14

1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.

2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.

4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

5 Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?

7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?

8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?

9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.

10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.

11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.

12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.

13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

15 Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.

17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.

18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.

20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.

21 In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.

23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?

24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :

25 occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26 Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.

27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.

28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.

29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

31 Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :

32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36 An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?

37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.

39 Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

1 Corinthios 15

1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et Gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed Gratia Dei mecum :

11 sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

13 Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

30 ut quid et nos periclitamur omni hora ?

31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a Stella differt in claritate :

42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

1 Corinthios 16

1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.

6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.

7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.

11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.

12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

14 Omnia vestra in caritate fiant.

15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :

16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

21 Salutatio, mea manu Pauli.

22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.

23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.