Шаг 323

Учиться

     

Actus Apostolorum 9:23-43

23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.

24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.

25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.

27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.

28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.

29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.

30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.

31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.

32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.

33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.

34 Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.

35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum.

36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.

37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.

38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.

39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.

40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.

41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.

42 Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.

43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.

Actus Apostolorum 10

1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,

2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper :

3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.

4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.

7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.

8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

13 Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca.

14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

16 Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.

18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.

19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

22 Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.

25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.

27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :

28 dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

33 Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;

35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum : incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,

38 Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.

47 Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?

48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Actus Apostolorum 11

1 Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

3 dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?

4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :

5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.

6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.

7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge Petre, occide, et manduca.

8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9 Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.

11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.

12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

13 Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,

14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.

15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?

18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.

19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.

20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.

21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.

23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :

24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.

27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.

29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :

30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.