Arcana Coelestia #2190

За Емануель Сведенборг

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

2190. Quod ‘dixit, Ecce in tentorio’ significet quod in sancto. constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566, 2145; ‘in sancto’ dicitur quia in bono; omne bonum vocatur sanctum, ex eo quod sit amoris et charitatis, quae unice a Domino; sed sicut sunt bona, ita sunt sancta; bona formantur, hoc est; nascuntur et adolescunt per vera fidei, seque habent ideo secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, ut mox supra n. 2189 dictum; inde constare potest quod bona seu sancta differant apud unumquemvis; et tametsi apparent in externa forma sicut similia, usque in internis formis sunt dissimilia; et hoc tam apud illos qui ‘sunt extra Ecclesiam’ quam qui intra Ecclesiam: in bono charitatis apud hominem plura insunt quam usquam homo credere potest; insunt omnia fidei ejus, proinde in sancto cultus ejus; sanctum cultus ejus angelis apparet sicut in clara die quale est, tametsi homo nihil sciat praeter quod in quodam sancto sit; myriades myriadum cogitationum ejus de bonis et veris fidei, et affectionum inde, sunt in sancto ejus: sed de sancto cultus quale sit in genere, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.