Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #1

За Емануель Сведенборг

Вивчіть цей уривок

/ 118  
  

1. DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA.

(I.) QUOD SCRIPTURA SACRA SEU VERBUM SIT IPSUM DIVINUM VERUM.

In omnium ore est, quod Verbum sit a Deo, Divinitus inspiratum, et inde Sanctum; sed usque hactenus nescitum est, ubinam in eo Divinum est: nam Verbum in littera apparet sicut scriptum vulgare, stilo peregrino, non sublimi nec lucente, sicut ad apparentiam sunt scripta saeculi. Ex eo est quod homo, qui naturam pro Deo, aut qui illam prae Deo, colit, et inde ex se et suo proprio, et non e caelo a Domino, cogitat, facile in errorem de Verbo, et in contemptum ejus, possit cadere, et secum dicere cum id legit, Quid hoc? quid illud? an hoc est Divinum? an Deus, cui infinita sapientia est, ita loqui potest? ubi et unde sanctum ejus, nisi ex religioso, et inde persuasione?

/ 118