13
Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
14
Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ?
15
Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
16
Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente.
17
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
18
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem ejus.
19
Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ?
20
Numquid suscitabis eum quasi locustas ? gloria narium ejus terror.
21
Terram ungula fodit, exultat audacter : in occursum pergit armatis.
22
Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
23
Super ipsum sonabit pharetra : vibrabit hasta et clypeus :
24
fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
25
Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
26
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ?
27
Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?
28
In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus.
29
Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
30
Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
31
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
32
Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
33
Respondens autem Job Domino, dixit :
34
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.
35
Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.